Adam František Kollár

"Mýliť sa je rub medaily, na ktorého líci je napísané hľadať pravdu."

Tento blog je tak trochu o mne, o zakázaných knihách, o hľadaní pravdy :-) a tak isto chce zložiť hold zakázanému spisovateľovi Adamovi Františkovi Kollárovi, o ktorom som písala kedysi dávno svoju bakalársku prácu...


sobota, 31. júla 2010

Veršíky o Adamovi Františkovi Kollárovi z archívu SNK v latinčine

Notamenta e M. S. antiquis de diaeta anni 1764 Posonii congregata

Diaeta indicta fuit pro 17 a Junii.

22 a Junii fuit in Collegiata Veni Sancte.
3 a Julii fuit intrada reginae circa horam 7 vespertinam.
Dum esset ingressus reginae, coepit pluere. Carmen in hunc ingresum:
Dum Rex ingreditur, Coelum se solvit in imbres,
Praeludens Lachrymis Hungara Terra tuis.
4 a Julii fuit Veni Sancte in acre, et postulate sunt extradata statibus et ordinibus.
8 a Julii Sua Majestas devotionem peregit in Collegiata.
9 a, 10, 11 a sessiones potissimum respectu Kollár Libri.
Pasquilli de Kollár:
Impius in Patriam Kollár proscribitur, ut ne sit Kollár Koller, Littera sola facit.
Alter:
Kollár cum Koller lurcones unus et alter. Hic fructus quando surgit de stercora pauper.
15 a Regina cum imperatore, et rege Romanorum Josepho, ac duobus archi-Ducissis in nostra ecclesia /t. j. u františkánov/ cum solemni comitatu magnatum, et totius gynecaei, ac etiam turma praetoriana Hungarica devotionem peregrit. Sacrum in praesentia decantavit exc. eppus Nittriensis. Duo ex nostris ad lateralem aram, in sancturio erectam, prope ad suas Majestates legerunt Sacrum successive cum Cantato. Nostris tam in introitu, tam exitu easdem Majstates incipiendo a foribus ecclesiae, excipientibus et patre provinciali in pluviali cum aspersio.
23 a Abiverunt Majestates, regina Viennam, imperator Holicsium rex Roamanorum ad fodinas lustrandes. Interea deputati ex statibus, et ordinibus gravamina regni concentrarunt.
31 a Julii rex Romanorum redux e montanis per Posonium, una die, venit Schemnitzio ad Schonbrunn.
Viennesis pasquillus in regnicolares per ipsum, ut dicitur Kollár compositus:
Non Rex proscripsit, neque lex proscribere Kollár Nec Koller poterit, Grex rationis inops. Cur nequeat, quaeris, qui non regit ipse regendus, quod Grex non regnet, Littera sola facit. Impie Grex poema Talionis diquie, quid infers Regis sacrilegas, in Jura Sacra manus?
18 a Augusti: reversa est Sua Majestas cum tota sula Posonium
20 a Celebrata fuit solemintas ordinia novi S. Stephani. Pontificabat ex. eppus Jaurinsis. Latinam eruditam dictionem habuit ex. eppus M. Varadiensis Adamus Patatich. Solemnitati intererat SSma Sua Majestas cum tota aula, et ingenti procerum et statuum multitudine. Insignity autem ordine isto omnes in suis vestibus intererant concioni latinae, et sacro cantato in ecclesia collegiata, so demum ipsi etiam prandio in arce publicae habito. Eadem die ad noctem fuit ibidem publicum et liberum Baal, cui Centeni aliquot intererant. Saltavit etiam cum rege Romanorum ipsa regina, dein archiduces et archiducissae, ac demum procerca, et ex statibus etiam nonulli.
26 a Augusti: descenderunt Suae Majestates per Danubium Vacium. Rediverunt a 2 a Septembris, et altera die abiverunt Holiscium.
11 a Septembris iterum rediverunt, advenit etiam totum ministerium Vienna.
14 a Septembris: tum gravamina, tum responsionem ad utrumque postulatum sigillaverunt in sessione, et pro iis Suae Majestati praestandis deputati sunt palatinus, et archi-Eppus.
20 a Septembris: Respondit Sua Majestas regno, ultronee insistendo suis postulatis allegando ultronea motiva, gravimina vero complananda adpromisit, in quantum circumstatantiae admissurae sunt.
28 a Septembris: abivit regina cum toto ministerio Viennam.